Talált 280 Eredmények: incensum ad altare

  • si cæcum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini (Liber Leviticus 22, 22)

  • et libamenta offerentur cum eo duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin (Liber Leviticus 23, 13)

  • nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum janthinarum pellium inducentque vectes (Liber Numeri 4, 11)

  • sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento (Liber Numeri 4, 13)

  • super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cujus pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt (Liber Numeri 4, 16)

  • cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quæ ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii (Liber Numeri 4, 26)

  • tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius (Liber Numeri 5, 25)

  • pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas (Liber Numeri 5, 26)

  • factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa ejus (Liber Numeri 7, 1)

  • igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare (Liber Numeri 7, 10)

  • et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo (Liber Numeri 15, 25)

  • tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum (Liber Numeri 16, 17)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina