Talált 24 Eredmények: innocens
præparabit quidem sed justus vestietur illis et argentum innocens dividet (Liber Iob 27, 17)
cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris (Liber Psalmorum 17, 26)
innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec juravit in dolo proximo suo (Liber Psalmorum 23, 4)
manus in manu non erit innocens malus semen autem justorum salvabitur (Liber Proverbiorum 11, 21)
innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos (Liber Proverbiorum 14, 15)
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens (Liber Proverbiorum 16, 5)
callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno (Liber Proverbiorum 22, 3)
vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens (Liber Proverbiorum 28, 20)
et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego judicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi (Liber Ieremiae 2, 35)
quia hæc dicit Dominus ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes (Liber Ieremiae 49, 12)
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior cælis factus (Epistula ad Hebraeos 7, 26)