Talált 460 Eredmények: inter

  • idcirco dixi filiis Israël omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos (Liber Leviticus 17, 12)

  • si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei (Liber Leviticus 19, 33)

  • sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 34)

  • pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cujus caput fusum est unctionis oleum et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet (Liber Leviticus 21, 10)

  • ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël jurgatus est in castris cum viro israhelite (Liber Leviticus 24, 10)

  • æquum judicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 24, 22)

  • si redemptæ non fuerint in jobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israël (Liber Leviticus 25, 33)

  • ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus (Liber Leviticus 26, 12)

  • destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea (Liber Leviticus 26, 30)

  • peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet (Liber Leviticus 26, 38)

  • et recordabor fœderis mei pristini quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus hæc sunt præcepta atque judicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israël in monte Sinai per manum Mosi (Liber Leviticus 26, 45)

  • Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël sic enim præcepit Dominus Mosi (Liber Numeri 2, 33)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina