Talált 89 Eredmények: justi
qui confidet in divitiis suis corruet justi autem quasi virens folium germinabunt (Liber Proverbiorum 11, 28)
fructus justi lignum vitæ et qui suscipit animas sapiens est (Liber Proverbiorum 11, 30)
domus justi plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur (Liber Proverbiorum 15, 6)
mens justi meditatur obœdientiam os impiorum redundat malis (Liber Proverbiorum 15, 28)
thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo justi et inprudens homo dissipabit illud (Liber Proverbiorum 21, 20)
exultat gaudio pater justi qui sapientem genuit lætabitur in eo (Liber Proverbiorum 23, 24)
ne insidieris et quæras impietatem in domo justi neque vastes requiem ejus (Liber Proverbiorum 24, 15)
cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur justi (Liber Proverbiorum 28, 28)
viri sanguinum oderunt simplicem justi quærunt animam ejus (Liber Proverbiorum 29, 10)
in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et justi ruinas eorum videbunt (Liber Proverbiorum 29, 16)
abominantur justi virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via (Liber Proverbiorum 29, 27)
est et alia vanitas quæ fit super terram sunt justi quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant sed et hoc vanissimum judico (Liber Ecclesiastes 8, 14)