Talált 578 Eredmények: juxta
quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti (Liber Leviticus 27, 16)
sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio (Liber Leviticus 27, 18)
supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino (Liber Leviticus 27, 23)
quod si inmundum est animal redimet qui obtulit juxta æstimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum (Liber Leviticus 27, 27)
fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 1, 54)
juxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar (Liber Numeri 2, 5)
juxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai (Liber Numeri 2, 12)
juxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran (Liber Numeri 2, 27)
feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum (Liber Numeri 2, 34)
omnes Levitæ quos numeraverunt Moses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia (Liber Numeri 3, 39)
pro primogenitis filiorum Israël mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii (Liber Numeri 3, 50)
et dedit eam Aaroni et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus (Liber Numeri 3, 51)