Talált 434 Eredmények: legem vindictae legis Mosi
nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)
dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram judicate eum dixerunt ergo ei Judæi nobis non licet interficere quemquam (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
surgens autem quidam in concilio Pharisæus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universæ plebi jussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5, 34)
et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem (Actus Apostolorum 6, 13)
qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis (Actus Apostolorum 7, 53)
adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esajam prophetam et dixit putasne intellegis quæ legis (Actus Apostolorum 8, 30)
post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogæ ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite (Actus Apostolorum 13, 15)
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi justificari (Actus Apostolorum 13, 38)
et quidam descendentes de Judæa docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri (Actus Apostolorum 15, 1)
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisæorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos præcipere quoque servare legem Mosi (Actus Apostolorum 15, 5)
dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum (Actus Apostolorum 18, 13)