Talált 31 Eredmények: lepra

  • et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum judicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa (Liber Leviticus 13, 51)

  • præcipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis (Liber Leviticus 13, 54)

  • et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum judicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra (Liber Leviticus 13, 55)

  • quod si ultra apparuerit in his locis quæ prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi (Liber Leviticus 13, 57)

  • at ille præcipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quæ in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram (Liber Leviticus 14, 36)

  • jubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo (Liber Leviticus 14, 40)

  • ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus (Liber Leviticus 14, 44)

  • nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra (Liber Numeri 12, 10)

  • ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suæ ecce jam medium carnis ejus devoratum est lepra (Liber Numeri 12, 12)

  • quæ ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet (Liber II Regum 5, 3)

  • detulit litteras ad regem Israël in hæc verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua (Liber II Regum 5, 6)

  • cumque legisset rex Israël litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quærat adversum me (Liber II Regum 5, 7)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina