Talált 351 Eredmények: milia
fugeruntque Syri a facie Israël et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiæ percussit qui statim mortuus est (Liber II Samuelis 10, 18)
dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)
dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israël octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Juda quingenta milia pugnatorum (Liber II Samuelis 24, 9)
inmisitque Dominus pestilentiam in Israël de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum (Liber II Samuelis 24, 15)
et habebat Salomon quadraginta milia præsepia equorum currulium et duodecim milia equestrium (Liber I Regum 4, 26)
locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina ejus quinque et mille (Liber I Regum 4, 32)
Salomon autem præbebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui ejus et viginti choros purissimi olei hæc tribuebat Salomon Hiram per annos singulos (Liber I Regum 5, 11)
legitque rex Salomon operas de omni Israël et erat indictio triginta milia virorum (Liber I Regum 5, 13)
mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super hujuscemodi indictione (Liber I Regum 5, 14)
fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte (Liber I Regum 5, 15)
grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque ejus quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat (Liber I Regum 7, 26)
mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël (Liber I Regum 8, 63)