Talált 281 Eredmények: nomine

  • et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prævaleat contra te homo (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini (Liber II Paralipomenon 18, 15)

  • cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel (Liber II Paralipomenon 20, 16)

  • ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Judam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut cælum pertingeret vestra crudelitas (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio ejus ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël continentur in sermonibus regum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 18)

  • et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum (Liber Esdrae 2, 61)

  • prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Hierusalem in nomine Dei Israël (Liber Esdrae 5, 1)

  • et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum (Liber Nehemiae 7, 63)

  • quoniam tradita fuerat septem viris et dæmonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam (Liber Thobis 3, 8)

  • respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium præter eam (Liber Thobis 6, 11)

  • qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edessæ quæ altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre ejus ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam (Liber Esther 2, 7)

  • et quæ intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas ædes deducebatur quæ sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis præsidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire jussisset ex nomine (Liber Esther 2, 14)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina