Talált 62 Eredmények: novum carmen
neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et major scissura fit (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet (Evangelium secundum Marcum 2, 22)
amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur (Evangelium secundum Lucam 5, 38)
et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur (Evangelium secundum Lucam 22, 20)
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem (Evangelium secundum Ioannem 13, 34)
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)