Talált 329 Eredmények: omne

  • audivit autem Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismaël filius Nathaniæ (Liber Ieremiae 41, 11)

  • dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)

  • et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus (Liber Ieremiae 42, 5)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Juda et ecce sunt desertæ hodie et non est in eis habitator (Liber Ieremiae 44, 2)

  • sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Juda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus (Liber Ieremiae 44, 17)

  • omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium (Liber Ieremiae 48, 37)

  • gladius ad equos ejus et ad currus ejus et ad omne vulgus quod est in medio ejus et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros ejus qui diripientur (Liber Ieremiae 50, 37)

  • et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeæ omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 24)

  • et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem (Liber Ieremiae 51, 60)

  • columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem (Liber Ieremiae 52, 17)

  • THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum mærens (Lamentationes 1, 22)

  • GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israël avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro (Lamentationes 2, 3)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina