Talált 329 Eredmények: omne
si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
principes autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introjens in hominem non potest eum communicare (Evangelium secundum Marcum 7, 18)
summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversum Jesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
sed væ vobis Pharisæis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis judicium et caritatem Dei hæc autem oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Lucam 11, 42)
neque enim Pater judicat quemquam sed judicium omne dedit Filio (Evangelium secundum Ioannem 5, 22)
omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras (Evangelium secundum Ioannem 6, 37)
hæc est autem voluntas ejus qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)