Talált 194 Eredmények: passio Christi
omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
caritas enim Christi urget nos æstimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
quæ autem conventio Christi ad Belial aut quæ pars fideli cum infidele (Epistula II ad Corinthios 6, 15)
scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriæ Christi (Epistula II ad Corinthios 8, 23)
per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obœdientia confessionis vestræ in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes (Epistula II ad Corinthios 9, 13)
ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis (Epistula II ad Corinthios 10, 1)
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (Epistula II ad Corinthios 10, 5)
quæ secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
est veritas Christi in me quoniam hæc gloria non infringetur in me in regionibus Achajæ (Epistula II ad Corinthios 11, 10)
nam ejusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi (Epistula II ad Corinthios 11, 13)