Talált 560 Eredmények: populus Dei promissionem

  • CAPH omnis populus ejus gemens et quærens panem dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis (Lamentationes 1, 11)

  • quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ (Liber Baruch 2, 30)

  • animæquior esto populus Dei memorabilis Israël (Liber Baruch 4, 5)

  • et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis (Prophetia Ezechielis 24, 19)

  • ipse et populus ejus cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Ægyptum et implebunt terram interfectis (Prophetia Ezechielis 30, 11)

  • fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem (Prophetia Ezechielis 33, 2)

  • quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram (Prophetia Ezechielis 33, 6)

  • et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum (Prophetia Ezechielis 33, 31)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 30)

  • et ingressi sunt ad gentes ad quas introjerunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra ejus egressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 20)

  • propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël (Prophetia Ezechielis 37, 12)

  • et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus (Prophetia Ezechielis 37, 13)


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina