Talált 2807 Eredmények: populus ex Israel

  • abstulit Dominus judicium tuum avertit inimicos tuos rex Israël Dominus in medio tui non timebis malum ultra (Prophetia Sophoniae 3, 15)

  • hæc ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini ædificandæ (Prophetia Aggaei 1, 2)

  • et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quæ obtulerint ibi contaminata erunt (Prophetia Aggaei 2, 15)

  • et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc et dixit ad me hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam et Israël et Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 19)

  • et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda et domus Israël sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestræ (Prophetia Zachariae 8, 13)

  • onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)

  • et præcidi virgam meam secundam quæ appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Judam et inter Israël (Prophetia Zachariae 11, 14)

  • onus verbi Domini super Israël dixit Dominus extendens cælum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo (Prophetia Zachariae 12, 1)

  • et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • onus verbi Domini ad Israël in manu Malachi (Prophetia Malachiae 1, 1)

  • quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes ædificabimus quæ deserta sunt hæc dicit Dominus exercituum isti ædificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in æternum (Prophetia Malachiae 1, 4)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina