Talált 131 Eredmények: potens fortis

  • cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • quibus ille dixit quæ et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo (Evangelium secundum Lucam 24, 19)

  • et eruditus est Moses omni sapientia Ægyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis (Actus Apostolorum 7, 22)

  • et surgens abiit et ecce vir æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)

  • Judæus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis (Actus Apostolorum 18, 24)

  • et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus (Actus Apostolorum 20, 32)

  • plenissime sciens quia quæcumque promisit potens est et facere (Epistula ad Romanos 4, 21)

  • sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos (Epistula ad Romanos 11, 23)

  • tu quis es qui judices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum (Epistula ad Romanos 14, 4)

  • ei autem qui potens est vos confirmare juxta evangelium meum et prædicationem Jesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti (Epistula ad Romanos 16, 25)

  • potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum (Epistula II ad Corinthios 9, 8)

  • propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum (Epistula II ad Corinthios 12, 10)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina