Talált 93 Eredmények: præcepta

  • et recordabor fœderis mei pristini quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus hæc sunt præcepta atque judicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israël in monte Sinai per manum Mosi (Liber Leviticus 26, 45)

  • hæc sunt præcepta quæ mandavit Dominus Mosi ad filios Israël in monte Sinai (Liber Leviticus 27, 34)

  • excubabuntque Levitæ ad præcepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul (Liber Numeri 18, 3)

  • et dabis ei præcepta cunctis videntibus et partem gloriæ tuæ ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël (Liber Numeri 27, 20)

  • et nunc Israël audi præcepta et judicia quæ ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 1)

  • scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 5)

  • et observabitis et implebitis opere hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa præcepta hæc dicant en populus sapiens et intellegens gens magna (Liber Deuteronomii 4, 6)

  • custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus præcepta mea (Liber Deuteronomii 5, 10)

  • hæc sunt præcepta et cærimoniæ atque judicia quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam (Liber Deuteronomii 6, 1)

  • ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • custodi præcepta Domini Dei tui ac testimonia et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 6, 17)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina