Talált 96 Eredmények: prius

  • ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit (Liber Deuteronomii 10, 10)

  • ne forsitan proximus ejus cujus effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam ejus qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur (Liber Deuteronomii 19, 6)

  • et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 28, 62)

  • sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam (Liber Iosue 3, 4)

  • sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus (Liber Iosue 4, 24)

  • donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius (Liber Iosue 8, 6)

  • atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quæ prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum (Liber Iosue 15, 15)

  • nam cum obsiderent urbem quæ prius Luza vocabatur (Liber Iudicum 1, 23)

  • dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat (Liber Iudicum 18, 14)

  • vocato nomine civitatis Dan juxta vocabulum patris sui quem genuerat Israël quæ prius Lais dicebatur (Liber Iudicum 18, 29)

  • die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris (Liber Iudicum 19, 5)

  • rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt (Liber Iudicum 20, 22)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina