Talált 71 Eredmények: prophetam

  • et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens (Liber Ieremiae 37, 5)

  • cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portæ per vices nomine Hierias filius Selemiæ filii Ananiæ et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis (Liber Ieremiae 37, 12)

  • domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)

  • præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur (Liber Ieremiae 38, 10)

  • et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid (Liber Ieremiae 38, 14)

  • dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur (Liber Ieremiae 42, 2)

  • viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriæ (Liber Ieremiae 43, 6)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes (Liber Ieremiae 46, 1)

  • verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Ægypti (Liber Ieremiae 46, 13)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam (Liber Ieremiae 47, 1)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Ælam in principio regni Sedeciæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 49, 34)

  • propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum (Prophetia Ezechielis 14, 4)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina