Talált 349 Eredmények: quos

  • cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël (Liber Iosue 10, 11)

  • vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium cædite ne dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras (Liber Iosue 10, 19)

  • rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis (Liber Iosue 10, 25)

  • hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)

  • hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)

  • ad quos Josue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim (Liber Iosue 17, 15)

  • ad quos Josue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis (Liber Iosue 18, 3)

  • Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus (Liber Iosue 24, 17)

  • fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorum (Liber Iudicum 8, 12)

  • dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis (Liber Iudicum 8, 18)

  • igitur certatim ramos de arboribus præcidentes sequebantur ducem quos circumdantes præsidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem (Liber Iudicum 9, 49)

  • contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon (Liber Iudicum 10, 7)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina