Talált 252 Eredmények: sacerdotes album

  • cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte ejus et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini (Liber II Paralipomenon 26, 20)

  • adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem (Liber II Paralipomenon 29, 4)

  • sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitæ et asportaverunt ad torrentem Cedron foras (Liber II Paralipomenon 29, 16)

  • mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem (Liber II Paralipomenon 29, 22)

  • et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato (Liber II Paralipomenon 29, 24)

  • steteruntque Levitæ tenentes organa David et sacerdotes tubas (Liber II Paralipomenon 29, 26)

  • sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitæ fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes (Liber II Paralipomenon 29, 34)

  • non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 30, 3)

  • immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini (Liber II Paralipomenon 30, 15)

  • steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum (Liber II Paralipomenon 30, 16)

  • feceruntque filii Israël qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant (Liber II Paralipomenon 30, 21)

  • surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli (Liber II Paralipomenon 30, 27)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina