Talált 53 Eredmények: sanctuarium

  • sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus (Liber Leviticus 19, 30)

  • et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum (Liber Leviticus 20, 3)

  • nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est ego Dominus (Liber Leviticus 21, 12)

  • ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 21, 23)

  • qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium (Liber Leviticus 22, 14)

  • custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus (Liber Leviticus 26, 2)

  • cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 4, 15)

  • et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit (Liber Numeri 5, 10)

  • tradidique eos dono Aaroni et filiis ejus de medio populi ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium (Liber Numeri 8, 19)

  • profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum (Liber Numeri 10, 21)

  • si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus (Liber Numeri 19, 20)

  • cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem (Liber I Regum 8, 8)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina