Talált 104 Eredmények: sanctus

  • est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere (Liber Sapientiae 7, 22)

  • homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur (Liber Ecclesiasticus 27, 12)

  • invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad cælum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum (Liber Ecclesiasticus 48, 22)

  • et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem (Liber Isaiae 4, 3)

  • et exaltabitur Dominus exercituum in judicio et Deus sanctus sanctificabitur in justitia (Liber Isaiae 5, 16)

  • et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria ejus (Liber Isaiae 6, 3)

  • et erit lumen Israël in igne et Sanctus ejus in flamma et succendetur et devorabitur spina ejus et vepres in die una (Liber Isaiae 10, 17)

  • exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israël (Liber Isaiae 12, 6)

  • auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israël (Liber Isaiae 30, 11)

  • propterea hæc dicit Sanctus Israël pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo (Liber Isaiae 30, 12)

  • quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis (Liber Isaiae 30, 15)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina