Talált 245 Eredmények: solium ignem mari vitrum iustitiae

  • et succendam ignem in muro Damasci et devorabit mœnia Benadad (Liber Ieremiae 49, 27)

  • et ponam solium meum in Ælam et perdam inde reges et principes ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 38)

  • et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 50, 32)

  • MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die mærore confectam (Lamentationes 1, 13)

  • GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israël avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro (Lamentationes 2, 3)

  • DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion effudit quasi ignem indignationem suam (Lamentationes 2, 4)

  • CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suæ et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta ejus (Lamentationes 4, 11)

  • tu autem Domine in æternum permanebis solium tuum in generatione et generatione (Lamentationes 5, 19)

  • cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubin ingressus ille stetit juxta rotam (Prophetia Ezechielis 10, 6)

  • et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est (Prophetia Ezechielis 10, 7)

  • et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israël vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis (Prophetia Ezechielis 20, 31)

  • et dices saltui meridiano audi verbum Domini hæc dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 20, 47)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina