Talált 169 Eredmények: supra

  • a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus (Liber Numeri 26, 4)

  • fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israël nec eis cum ceteris data possessio (Liber Numeri 26, 62)

  • hic est numerus filiorum Israël qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 26, 63)

  • si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra terram quam sub juramento pollicitus sum Abraham Isaac et Jacob et noluerunt sequi me (Liber Numeri 32, 11)

  • constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)

  • sit cælum quod supra te est æneum et terra quam calcas ferrea (Liber Deuteronomii 28, 23)

  • mandatum hoc quod ego præcipio tibi hodie non supra te est neque procul positum (Liber Deuteronomii 30, 11)

  • tulit itaque Jaël uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis ejus clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est (Liber Iudicum 4, 21)

  • sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt (Liber Iudicum 18, 27)

  • David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Juda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros (Liber I Samuelis 17, 12)

  • hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in præsentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt (Liber I Paralipomenon 4, 41)

  • numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum (Liber I Paralipomenon 23, 3)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina