Talált 186 Eredmények: testamento reges

  • eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda et repleverunt locum istum sanguine innocentium (Liber Ieremiae 19, 4)

  • si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum (Liber Ieremiae 22, 4)

  • quia servierunt eis cum essent gentes multæ et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum (Liber Ieremiae 25, 14)

  • et servient ei omnes gentes et filio ejus et filio filii ejus donec veniat tempus terræ ejus et ipsius et servient ei gentes multæ et reges magni (Liber Ieremiae 27, 7)

  • propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetæ eorum vir Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 32, 32)

  • sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Juda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus (Liber Ieremiae 44, 17)

  • numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terræ horum recordatus est Dominus et ascendit super cor ejus (Liber Ieremiae 44, 21)

  • dixit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ et super Pharao et super Ægyptum et super deos ejus et super reges ejus et super Pharao et super eos qui confidunt in eo (Liber Ieremiae 46, 25)

  • et ponam solium meum in Ælam et perdam inde reges et principes ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 38)

  • ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terræ (Liber Ieremiae 50, 41)

  • sanctificate contra eam gentes reges Mediæ duces ejus et universos magistratus ejus cunctamque terram potestatis ejus (Liber Ieremiae 51, 28)

  • LAMED non crediderunt reges terræ et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem (Lamentationes 4, 12)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina