Talált 8 Eredmények: tulerat

  • et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam (Liber Genesis 2, 22)

  • porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)

  • et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Eufraten omnia quæ fuerant regis Ægypti (Liber II Regum 24, 7)

  • sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)

  • nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)

  • sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei (Liber Esdrae 6, 5)

  • et volavit ad me unus de seraphin et in manu ejus calculus quem forcipe tulerat de altari (Liber Isaiae 6, 6)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina