Talált 175 Eredmények: vestri

  • domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis (Liber Ieremiae 35, 18)

  • ubi sunt prophetæ vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc (Liber Ieremiae 37, 18)

  • et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra (Liber Ieremiae 42, 12)

  • et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos (Liber Ieremiae 42, 21)

  • propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri (Liber Ieremiae 44, 3)

  • numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terræ horum recordatus est Dominus et ascendit super cor ejus (Liber Ieremiae 44, 21)

  • quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniæ defectionem faciam de civitatibus Juda et a foris Hierusalem (Liber Baruch 2, 22)

  • et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 6, 7)

  • et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis (Prophetia Ezechielis 6, 9)

  • et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis (Prophetia Ezechielis 6, 13)

  • et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere hæc dicit Dominus sic locuti estis domus Israël et cogitationes cordis vestri ego novi (Prophetia Ezechielis 11, 5)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio ejus hii sunt carnes et hæc est lebes et educam vos de medio ejus (Prophetia Ezechielis 11, 7)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina