Talált 155 Eredmények: victoria virtute fortitudine

  • dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum (Liber Exodus 15, 6)

  • dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum (Liber Exodus 15, 13)

  • Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta (Liber Exodus 32, 11)

  • quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 37)

  • diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (Liber Deuteronomii 6, 5)

  • qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento (Liber Deuteronomii 9, 29)

  • quæ dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes (Liber Iudicum 4, 9)

  • respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israël de manu Madian scito quod miserim te (Liber Iudicum 6, 14)

  • cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)

  • rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt (Liber Iudicum 20, 22)

  • pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir (Liber I Samuelis 2, 9)

  • nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria (Liber II Samuelis 12, 28)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina