Talált 2185 Eredmények: vir
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute (Epistula I ad Corinthios 15, 43)
stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex (Epistula I ad Corinthios 15, 56)
vigilate state in fide viriliter agite et confortamini (Epistula I ad Corinthios 16, 13)
non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quæ facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tæderet nos etiam vivere (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis (Epistula II ad Corinthios 4, 7)
in verbo veritatis in virtute Dei per arma justitiæ a dextris et sinistris (Epistula II ad Corinthios 6, 7)
quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt (Epistula II ad Corinthios 8, 3)
æmulor enim vos Dei æmulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (Epistula II ad Corinthios 11, 2)
ter virgis cæsus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui (Epistula II ad Corinthios 11, 25)
et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi (Epistula II ad Corinthios 12, 9)
signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus (Epistula II ad Corinthios 12, 12)