Talált 285 Eredmények: vocem

  • turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos (Actus Apostolorum 14, 10)

  • et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris (Actus Apostolorum 22, 7)

  • et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum (Actus Apostolorum 22, 9)

  • at ille dixit Deus patrum nostrorum præordinavit te ut cognosceres voluntatem ejus et videres Justum et audires vocem ex ore ejus (Actus Apostolorum 22, 14)

  • audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra ejusmodi non enim fas est eum vivere (Actus Apostolorum 22, 22)

  • omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare (Actus Apostolorum 26, 14)

  • tamen quæ sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur (Epistula I ad Corinthios 14, 7)

  • etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum (Epistula I ad Corinthios 14, 8)

  • vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis (Epistula ad Galatas 4, 20)

  • quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem ejus audieritis (Epistula ad Hebraeos 3, 7)

  • dum dicitur hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione (Epistula ad Hebraeos 3, 15)

  • iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra (Epistula ad Hebraeos 4, 7)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina