Fondare 319 Risultati per: Aaron
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 3)
Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 10)
Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris (Liber Leviticus 3, 2)
Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 3, 5)
ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum; (Liber Leviticus 3, 8)
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum, (Liber Leviticus 3, 13)
“Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit. (Liber Leviticus 6, 2)
Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare: (Liber Leviticus 6, 7)
Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam. (Liber Leviticus 6, 9)
mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur”. (Liber Leviticus 6, 11)
“Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere; (Liber Leviticus 6, 13)
“Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 18)