Fondare 334 Risultati per: Abraham Saram Isaac foedus descensus
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula”. (Evangelium secundum Lucam 1, 55)
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, (Evangelium secundum Lucam 1, 73)
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, (Evangelium secundum Lucam 3, 34)
Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius. (Evangelium secundum Lucam 16, 23)
Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)
At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”. (Evangelium secundum Lucam 16, 29)
At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Responderunt et dixerunt ei: “Pater noster Abraham est”. Dicit eis Iesus: “Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 39)