Fondare 5749 Risultati per: Absalom autem David

  • Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. (Epistula Iacobi 4, 11)

  • Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? (Epistula Iacobi 4, 12)

  • Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est. (Epistula Iacobi 4, 16)

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “Est” est, et “Non” non, uti non sub iudicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)

  • Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, (Epistula I Petri 1, 8)

  • quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere. (Epistula I Petri 1, 12)

  • praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)

  • verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)

  • Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, (Epistula I Petri 2, 4)

  • Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli” (Epistula I Petri 2, 7)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: (Epistula I Petri 2, 9)

  • qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. (Epistula I Petri 2, 10)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina