Fondare 269 Risultati per: Achab propheta Ioas Iorão

  • Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 46)

  • Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. (Liber I Regum 19, 1)

  • Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem (Liber I Regum 20, 2)

  • Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus”. (Liber I Regum 20, 13)

  • Et ait Achab: “Per quem?”. Dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum”. Et ait: “Quis incipiet proeliari?”. Et ille dixit: “Tu”. (Liber I Regum 20, 14)

  • Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te”. (Liber I Regum 20, 22)

  • Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)

  • Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens fasciam super oculos suos. (Liber I Regum 20, 38)

  • Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae. (Liber I Regum 21, 1)

  • Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: “Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est”. (Liber I Regum 21, 2)

  • Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “Non dabo tibi hereditatem patrum meorum”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)

  • Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth. (Liber I Regum 21, 8)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina