Fondare 387 Risultati per: Aere altare Holocaustum altare

  • Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui. (Liber Leviticus 15, 15)

  • Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius. (Liber Leviticus 15, 30)

  • sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum; (Liber Leviticus 16, 3)

  • Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum. (Liber Leviticus 16, 5)

  • Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum; (Liber Leviticus 16, 18)

  • lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, expiabit se et populum; (Liber Leviticus 16, 24)

  • et adipem sacrificii pro peccato adolebit super altare. (Liber Leviticus 16, 25)

  • et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum conventus atque altare, sacerdotes quoque et universum populum congregationis. (Liber Leviticus 16, 33)

  • Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; (Liber Leviticus 17, 6)

  • Et ad ipsos dices: “Homo de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium (Liber Leviticus 17, 8)

  • Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat. (Liber Leviticus 17, 11)

  • Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea”. (Liber Leviticus 21, 23)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina