Fondare 263 Risultati per: Ahab et Hiezabel prophetam Heliam Samariam et Bethel et adoravit Baal

  • Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, (Liber II Regum 10, 12)

  • duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)

  • Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eos: “Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. (Liber II Regum 10, 18)

  • Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet”. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. (Liber II Regum 10, 19)

  • Dixitque: “Sanctificate diem sollemnem Baal”. Vocaveruntque. (Liber II Regum 10, 20)

  • Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum. (Liber II Regum 10, 21)

  • Dixitque ei, qui erat super vestes: “Profer vestimenta universis servis Baal”. Et protulit eis vestes. (Liber II Regum 10, 22)

  • Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: “Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal”. (Liber II Regum 10, 23)

  • Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “Ingredimini et percutite eos; nullus evadat!”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. (Liber II Regum 10, 25)

  • Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt (Liber II Regum 10, 26)

  • et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc. (Liber II Regum 10, 27)

  • Delevit itaque Iehu Baal de Israel. (Liber II Regum 10, 28)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina