Fondare 82 Risultati per: Aliquid

  • Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)

  • Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. (Actus Apostolorum 17, 21)

  • Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; (Actus Apostolorum 18, 14)

  • Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: “Si licet mihi loqui aliquid ad te?”. Qui dixit: “Graece nosti? (Actus Apostolorum 21, 37)

  • Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum”. (Actus Apostolorum 23, 15)

  • Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi”. (Actus Apostolorum 23, 17)

  • Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi”. (Actus Apostolorum 23, 18)

  • Ille autem dixit: “Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo. (Actus Apostolorum 23, 20)

  • Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello!”. (Actus Apostolorum 25, 11)

  • contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)

  • Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, (Epistula ad Romanos 1, 11)

  • cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, (Epistula ad Romanos 9, 11)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina