Fondare 124 Risultati per: Amen
Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 13)
Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 18)
Iesus autem dixit discipulis suis: “Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)
Iesus autem dixit illis: “Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
Quis ex duobus fecit voluntatem patris?”. Dicunt: “Primus”. Dicit illis Iesus: “Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 31)
Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 36)
ipse autem respondens dixit eis: “Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur”. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 2)
Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 34)
Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 47)
At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 12)
Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 40)