Fondare 289 Risultati per: Animam
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam. (Evangelium secundum Lucam 9, 24)
Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 20)
“Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. (Evangelium secundum Lucam 17, 33)
Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)
sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)
Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. (Evangelium secundum Ioannem 12, 25)
Dicit ei Petrus: “Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)
Respondet Iesus: “Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges. (Evangelium secundum Ioannem 13, 38)
maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 13)