Fondare 247 Risultati per: Anno iobeleo

  • Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens: (Liber II Paralipomenon 36, 22)

  • In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens: (Liber Esdrae 1, 1)

  • Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. (Liber Esdrae 3, 8)

  • Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei haec aedificaretur. (Liber Esdrae 5, 13)

  • “Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, (Liber Esdrae 6, 3)

  • Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis. (Liber Esdrae 7, 7)

  • Verba Nehemiae filii Hacha liae. Et factum est in mense Ca sleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan. (Liber Nehemiae 1, 1)

  • Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo. (Liber Nehemiae 2, 1)

  • A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus. (Liber Nehemiae 5, 14)

  • Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege; (Liber Nehemiae 10, 35)

  • et ut afferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini, (Liber Nehemiae 10, 36)

  • In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi, ut abirem a rege, (Liber Nehemiae 13, 6)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina