Fondare 87 Risultati per: Apparuit

  • In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. (Liber II Samuelis 1, 2)

  • Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini. (Liber II Samuelis 16, 1)

  • apparuit Aethiops et veniens ait: “Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te”. (Liber II Samuelis 18, 31)

  • In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “Postula quod vis, ut dem tibi”. (Liber I Regum 3, 5)

  • Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram”. (Liber I Regum 3, 21)

  • apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. (Liber I Regum 9, 2)

  • Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam”. (Liber I Regum 17, 10)

  • Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: “Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino?”. (Liber II Regum 6, 33)

  • Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 5)

  • Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: “Postula, quod vis, ut dem tibi”. (Liber II Paralipomenon 1, 7)

  • Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: “Audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii. (Liber II Paralipomenon 7, 12)

  • quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua. (Liber Psalmorum 102, 17)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina