Fondare 195 Risultati per: Arca testamenti tabernaculi

  • Cumque tempus esset, ut deferrent arcam ad magistratus regis per manus Levitarum, et viderent multam esse pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam, quae erat in arca; porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singula tempora, et congregata est infinita pecunia, (Liber II Paralipomenon 24, 11)

  • Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. (Liber Esdrae 6, 8)

  • Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent eum: (Liber Iudith 5, 22)

  • si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?”; (Liber Iob 31, 31)

  • Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? (Liber Iob 36, 29)

  • Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me. (Liber Psalmorum 27, 5)

  • Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)

  • Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, (Liber Psalmorum 105, 8)

  • Et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. (Liber Psalmorum 106, 45)

  • TETH. Escam dedit timentibus se; IOD. memor erit in saeculum testamenti sui. (Liber Psalmorum 111, 5)

  • Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. (Liber Psalmorum 132, 8)

  • et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum. (Liber I Maccabaeorum 1, 57)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina