Fondare 117 Risultati per: Auro
Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo (Liber Exodus 39, 15)
et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum, (Liber Exodus 39, 25)
Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “Sanctum Domino”; (Liber Exodus 39, 30)
candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri, (Liber Exodus 39, 37)
Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. (Liber Numeri 8, 4)
Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)
dixit ad eos: “Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris”. (Liber Iosue 22, 8)
quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: (Liber II Samuelis 8, 11)
Dixeruntque ei Gabaonitae: “Non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere hominem de Israel”. Ad quos ait: “Quod ergo dixeritis, faciam vobis”. (Liber II Samuelis 21, 4)
Habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis; et vestivit illud auro purissimo et fecit altare cedrinum ante Dabir. (Liber I Regum 6, 20)
Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. (Liber I Regum 6, 21)
Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. (Liber I Regum 6, 22)