Fondare 68 Risultati per: Azahel et Iorão et Syriam et Iorão et Ioas et Iorão
Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae. (Liber II Regum 14, 11)
Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Regum 14, 13)
Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 14, 15)
Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. (Liber II Regum 14, 16)
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)
Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno. (Liber II Regum 14, 23)
Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. (Liber II Regum 14, 27)
pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas. (Liber I Paralipomenon 3, 11)
et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. (Liber I Paralipomenon 4, 22)
Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor. (Liber I Paralipomenon 7, 8)
princeps Ahiezer et Ioas filii Samaa Gabaathites et Iaziel et Phalet filii Azmaveth et Baracha et Iehu Anathothites; (Liber I Paralipomenon 12, 3)
Nam super oliveta et ficeta, quae erant in Sephela, Baalhanan Gederites; super apothecas autem olei Ioas. (Liber I Paralipomenon 27, 28)