Fondare 32 Risultati per: Balac

  • Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris”. (Liber Numeri 23, 5)

  • Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum; (Liber Numeri 23, 6)

  • assumptaque parabola sua, dixit: “De Aram adduxit me Balac, rex Moabitarum de montibus orientis: "Veni, inquit, et maledic pro me Iacob; propera et detestare Israel!". (Liber Numeri 23, 7)

  • Dixitque Balac ad Balaam: “Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis!”. (Liber Numeri 23, 11)

  • Dixit ergo Balac: “Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei”. (Liber Numeri 23, 13)

  • Et dixit Balaam ad Balac: “Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam”. (Liber Numeri 23, 15)

  • Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris ei”. (Liber Numeri 23, 16)

  • Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: “Quid, inquit, locutus est Dominus?”. (Liber Numeri 23, 17)

  • At ille, assumpta parabola sua, ait: “Surge, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor. (Liber Numeri 23, 18)

  • Dixitque Balac ad Balaam: “Nec maledicas ei, nec benedicas!”. (Liber Numeri 23, 25)

  • Et ait Balac ad eum: “Veni, et ducam te ad alîum locum, si forte placeat Deo, ut inde maledicas ei”. (Liber Numeri 23, 27)

  • Fecit Balac, ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. (Liber Numeri 23, 30)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina