Fondare 269 Risultati per: Bello proelio exercitus victoria belli armis

  • Persecutus est autem Chaldaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho, et omnis comitatus eius diffugit ab eo. (Liber Ieremiae 52, 8)

  • et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro satellitum. (Liber Ieremiae 52, 14)

  • Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii; (Liber Baruch 6, 14)

  • Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis? (Liber Baruch 6, 49)

  • Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 5)

  • Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas. (Prophetia Ezechielis 17, 17)

  • et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus, (Prophetia Ezechielis 32, 31)

  • Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. (Prophetia Ezechielis 37, 10)

  • Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. (Prophetia Ezechielis 38, 15)

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)

  • Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in proelio. (Prophetia Danielis 11, 20)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina