Fondare 178 Risultati per: Biblia Story Bible Jair Amomitas et Abimelech Galaad et Iepthan et Efraim et fatuus
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 9)
In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz. (Liber I Paralipomenon 5, 14)
Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos. (Liber I Paralipomenon 5, 16)
Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 65)
Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad. (Liber I Paralipomenon 7, 14)
Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse. (Liber I Paralipomenon 7, 17)
Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul, (Liber I Paralipomenon 10, 11)
Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)
et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; (Liber I Paralipomenon 27, 21)
Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 2)
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”. (Liber II Paralipomenon 18, 3)