Fondare 30 Risultati per: Convertit
Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum. (Liber Psalmorum 105, 29)
qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum. (Liber Psalmorum 114, 8)
Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)
Et reversus est ad eos in proelium et convertit eos in fugam; et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 11, 72)
et convertit Tryphon et abiit in terram suam. (Liber I Maccabaeorum 13, 24)
Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit. (Liber II Maccabaeorum 4, 22)
et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute. (Liber Ecclesiasticus 17, 2)
ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 12)
quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius. (Liber Ecclesiasticus 39, 29)
Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum (Liber Isaiae 38, 2)
MEM. De excelso misit ignem, in ossa mea immisit eum; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die maerore confectam. (Lamentationes 1, 13)
ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. (Lamentationes 3, 3)