Fondare 279 Risultati per: Cunctis

  • dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae”. (Liber Ieremiae 26, 6)

  • Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci. (Liber Ieremiae 29, 14)

  • et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos, (Liber Ieremiae 29, 18)

  • quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. (Liber Ieremiae 30, 11)

  • “Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus”. (Liber Ieremiae 31, 36)

  • Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me; (Liber Ieremiae 33, 8)

  • et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum. (Liber Ieremiae 33, 12)

  • Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. (Liber Ieremiae 34, 17)

  • et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini”. (Liber Ieremiae 35, 7)

  • Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae, (Liber Ieremiae 35, 8)

  • propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus”. (Liber Ieremiae 35, 19)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina